- MATER
- MATERut fiat femina, fit uxor, ob hanc spem et omen, Matrona dicta, ut infra videbimus, Hinc si non ad propositum responderet, nec ad certum diem, fecunditas, quamvis Seneca moneret, Exspecta modoi, pariet, impatientia suborta, cuius rei exemplum etiam, in Rachele, S. Pagina exhibet Gen, c. 30. v 1. Pagani inprimis, huius morae impatientes, cum partus tempore, quasi, ad arbitrium suum, transigebant; quum Naturae hoc ius ereptum ad Deos suos transferrent, sed fictitios, quos ad partes vocabant. Hinc super Priapi scapum novae Nuptae sedere cogebantur, apud Romanos, teste Augustinô de C. D. l. 7. c. 24. ut citius con ciperent; et Lupercis sese offerebant, ferulâ caprinâ pelle corioque tectâ caedendas. Iuvenal. Sat. 2. v. 142.Nec prodest agili palmas praebere Luperco.Quod proprie catomidiari dictum; κάτωμον enim pars sub collo Graecis est, quâ verbera Matronae excipiebant: quamvis et manibus nonnumquam, Ovid. Fastor l. 2. Gestabant praeterea pyxide Lyden, immensô prolis desideriô, quô Reip. augendae causâ, connubii retinendi, et ob ius trium liberorum, ardebant. Supplicationes insuper et vota Veneri Genetrici, apud Romanos; Τριτοπάτορσιν seu Φεοῖς γενεςθλίοις, apud Athenienses, magis pro filiis, gemellisque, quam filiabus concepta, quae illud includebant, ut similes fierent Parentibus. Gravidae iam haec felicius ut assequerentur, brassicam comedebant, aliaque faciebant, de quibus infrâ latius dicemus, in voce Puerpera. Zonam inprimis, in Templo Dianae, ut commodius fieret gestatio, solvebant, quam primiparae eidem deinde suspendebant cum vestimentis. In lexto iam cubantes celebrabant Parilia dum pro nascituris vota fierent primo Genitae Manae, exin Postversae et Prosae: tandem instante iam partu, Eugeriae et Fluoniae; Uterinae item, Alcmenae, Vitumno, Semptino, apud Romanos quibus Genetyllis accessit, apud Athenienses. In ipso partu, si difficilior nixus, Nixii Dii invocati, alioquin lucis causam Lucinam familiaris erat advocandi mos; cui vota ipsae nuncupabant puerperae. Quibus peractis ipsô puerperii momentô uxor fiebat puerpera et Mater, quae prolem edere dicebatur, quemadmodum pater suscipere. Quam in rem vide plura apud Thom. Bartholinum lib. de Puerperio Veter. et infra d. l. Quia autem sic iis longa novem tulerunt fastidia menses, hinc tenerior illarum in sobolem amor. Unde Papinius Stat. Theb. l. 6. v. 33. ubi de Archemori funere,Asperior contra, planctusque egressa virilesExemplô famulas premit, hortaturque volentesOrba parens. lacerasque super procumbere natiReliiquias ardet, totiesque avulsa refertur.Arcet et ipse pater.Certe earum luctu maiorem partem Tragicarum fabularum constare, notum. Vide quoque insra, ubi de Veterum Planctu. Atque ab eadem cura est, quod (ut alia omittam) elegantes in bellum euntibus pueris, vel alioquin, vestes suâ manu Matres olim texerent. Uti de Atlante et Parthenopaeo loquens idem Stat. testatur Theb. l. 9. v. 690.Ipse his Oebaeliô saturatam murice pallam,Lucentesque auro tunicas; hoc neverat unumMater opus, tenui collectus in ilia vinclo.Vide quoque Theb. l. 8. v. 565. etc. et plura hanc in rem, apud Casp. Barthium Animadvers. ad d. nec non hîc passim. Easdem filiabus nuptiales faces praeluxisse, apud Graecos et Barbaros diximus supra, voce Fax. In Ecclesia Romana Mater Monasterii, et Mater absolute, Abbatissa dicitur, Monialium praefecta, uti refert Greg. M. l. 7. Ind. 2. Ep. 28. etc. De origine vocis aliquid infra, voce Mithra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.